Tuesday, October 18, 2011

Image: Daemon et Anus


M0811 - M0812 - M0813

812. Daemon et Anus. Volunt homines ut plurimum, quando sua culpa aliquid sibi acciderit adversi, in Fortunam vel in Daemonem culpam conferre, ut se crimine exuant; adeo omnes sibi indulgent. Hoc Daemon aegre ferens, cum videret anum quandam arborem ascendentem soleatam, ex qua illam ruituram et in se culpam collaturam praeviderat, accitis testibus, dixit, “Videte anum illam absque meo consilio arborem ascendentem, unde eam casuram esse prospicio. Estote mihi testes, me ei non suasisse, ut soleata illuc ascenderet.” Mox anus cecidit et, cum interrogaretur cur soleata arborem ascendisset, “Daemon,” inquit, “me impulit.” Tunc Daemon, adductis testibus, probavit id ab anu absque suo factum esse consilio.




M0812 (not in Perry). Source: Abstemius 33. This fable is not in Perry’s catalog; Perry omitted most of Abstemius’s fables. For another story about the devil, see the story of the devil's worn-out shoes and the thief, #916.

No comments:

Post a Comment