Monday, May 16, 2011

Image: Ranae et Ovis


M0608 - M0609 - M0610
609. Ranae et Ovis. Ovis incauta, cum gramen in paludis margine carperet, vestigium terra lubrica fallente, subito in undam decidit et limo praepedita haesit. Mox tamen sese expedire quaerit et conamine, quanto potest, inter ulvas putres se movet coenumque pedibus excitatum dissipat. Ranae indignantes, “Quid sic,” inquiunt, “regna nostra et virides domos turbare pergis? Quid cogitas, inepta et indocilis pecus? Quin conquiescis? Te negas videlicet habitare posse in hoc lacu, at certe nimis delicata es. Nos natae sumus in ipso, et vivimus contentae.” Bidens respondet, “Regna haec sordida, fateor, volo relinquere. Ignoscite tamen; nata in ipsis non fui.” Fabula hos notat qui graviter ferunt ea aliis displicere quae sibi in primis placent.



M0609 (not in Perry). Source: Desbillons 12.16 (adapted into prose). This fable is not in Perry’s catalog; it appears original to Desbillons, as he cites no source. Compare the fable of the donkey and the crabs, #589.

No comments:

Post a Comment