Monday, September 20, 2010

Illustrated: Ranae et Taurorum Proelia


M0607 - M0608 - M0609
608. Ranae et Taurorum Proelia. Rana, e palude pugnam taurorum intuens, “Heu,” ait, “quanta nobis instat pernicies!” Interrogata ab alia cur hoc diceret, cum boves de gregis principatu certarent longeque ab ipsis degerent vitam, “Sit statio separata,” inquit, “ac diversum genus, qui expulsus nemoris regno profugerit, in secreta paludis latibula veniet et proculcatas pede duro obteret. Ita furor illorum caput ad nostrum pertinet.” Humiles laborant ubi potentes dissident.

Ranae et Tauri Proeliantes

Click here for a SLIDESHOW of all the Billinghurst images.
M0608 = Perry485. Source: Phaedrus 1.30 (adapted into prose). This is Perry 485. Compare the wild goat’s worry about the raging lion, #3.

No comments:

Post a Comment