Friday, May 6, 2011

Image: Rusticus et Torrens


M0821 - M0822 - M0823

822. Rusticus et Torrens. Rusticus, torrentem transiturus qui forte imbribus excreverat, quaerebat vadum. Et, cum primum eam fluminis partem tentasset quae quietior placidiorque videbatur, reperit eam altiorem quam animo erat opinatus. Rursus ibi breviorem tutioremque adinvenit, ubi maiore aquarum strepitu fluvius decurrebat. Tum secum “Quam tutius,” inquit, “clamosis aquis quam quietis et silentibus vitam nostram credere possumus.” Hac admonemur fabula ut minus verbosos et minaces quam quietos extimescamus.



M0822 = Perry723. Source: Abstemius 5. This is Perry 723 (Perry included only a few fables of Abstemius in his catalog). Compare the fable about the predatory birds, #500, which has a similar moral.

No comments:

Post a Comment