Thursday, June 30, 2011

Image: Anser et Lupus


M0571 - M0572 - M0573
572. Anser et Lupus. Hieme quaerebat escam lupus et, anserem nactus, in silvas devoraturus hunc asportavit. Qui, videns de se esse actum nisi consilium callidum excogitaret quo eriperetur e dentibus saevissimae bestiae, valde orat lupum, quoniam sibi moriendum esset, mediocriter se delectari, sine quidem incommodo ipsius ac molestia, pateretur, minus postea graviter mortem ut ferret. Lupus iubet petere quid concedi sibi velit. Tum ille respondit choream se cupere agitare, quam ipse ducat. Lupus, qui nihil fraudis metueret, “Age,” inquit, “fiat,” et, laevae alae pennam eminentiorem praehendens, cum ansere saltare coepit. At hic, occasione fugae oblata, relicta penna in ore lupi, avolavit. Lupus, cum gemitu, avolantem prosequens, “Me miserum,” inquit, “non oportuit saltare ieiunum.”



M0572 (not in Perry). Source: Camerarius 349. This fable is not included in Perry’s catalog. Compare the classic fable about the kid who asks the wolf to play the pipe, #330.

No comments:

Post a Comment