Monday, November 8, 2010

Illustrated: Anser et Ova Aurea


M0570 - M0571 - M0572
571. Anser et Ova Aurea. Anus quaedam anserem alebat, quae illi quotidie ovum aureum excludebat. Anus avarissima, existimans anserem habuisse in visceribus fodinam auream, cupiditate commota, anserem confestim interfecit et, cum viscera perscrutabatur et unicum tantum ovum deprehenderat, spe sublactata inani, exclamabat, “O me infelicem, tantae crudelitatis consciam, quae, non modico contenta lucro, iam omnia perdiderim.”

Ova Aurea

Click here for a SLIDESHOW of all the Aesop 1660 images.
M0571 = Perry087. Source: Barlow’s Aesop 96. This is Perry 87. Compare the story of the fat hen, #982.

No comments:

Post a Comment