Thursday, June 2, 2011

Image: Lyra et Homo


M0755 - M0756 - M0757

756. Lyra et Homo. Homo rudis, asper, horridusque, et musicae plane imperitus, in lyram forte incidit. Statimque digitis protervis ausus est chordas tinnulas increpare. Illae sonos tali artifice dignos, ineptos scilicet, et miserabiles reddidere. Tum indignatio gravis in eius animum subiit et “Quales,” inquit, “esse iudices dicam, qui contendunt te, O inepta, locum nec ultimum habere inter organa suavissima?” “Si me,” lyra refert, “uti nosses, tu quoque, pignore quovis, id ipsum contenderes.”



M0756 (not in Perry). Source: Desbillons 12.1 (adapted into prose). This fable is not in Perry’s catalog; it appears original to Desbillons, as he cites no source. Compare the fable of the donkey and the lyre, #217.

No comments:

Post a Comment