Wednesday, June 1, 2011

Image: Libellus et Iudex


M0754 - M0755 - M0756

755. Libellus et Iudex. Iudex libellum spurcum et impium damnaverat et flammis ultricibus concremari iusserat. Libellus superbus, qui nitidus per sophistarum manus amicas prius volitaverat, nunc sordidatus supplicium depellere et misericordiam excitare tentat, dictitans se nil facinoris commisisse; hominem flagitiis turpibus contaminatum omnia excogitasse et perpetrasse. At querela vana iudicem non movet. “Auctor sacrilegus aut profugit, aut latet,” inquit, “sed tu teneris et poenam dabis. Nam qui minister sceleris est, scelus facit.”


M0755 (not in Perry). Source: Desbillons 13.31 (adapted into prose). This fable is not in Perry’s catalog; Desbillons cites Le Brun as his source. For a book that suffered a different fate, see #218.

No comments:

Post a Comment