Friday, June 3, 2011

Image: Lucerna et Ventus


M0753 - M0754 - M0755

754. Lucerna et Ventus. Lucerna, affatim plena oleo, vesperi gloriabatur coram adstantibus se lucifero fulgentiorem esse, cunctis quae mitteret lucem splendidissimam. Sed ventus sibilavit, subitoque fuit exstincta, flabello flatus ventilata. Quam rursus accendens aliquis “Debilis,” ait, “lucernae spiritus erat. Astrorum vero lux non emoritur.” Docet nos fabula nobis non insolescendum esse rebus vitae prosperis, bene qui noverimus nihil esse stabile.





M0754 = Perry349. Source: Babrius 114 (translated into Latin prose). This is Perry 349. Compare the story of the sun and the stars, #740.