Wednesday, June 8, 2011

Image: Musca et Viator


M0685 - M0686 - M0687
686. Musca et Viator. Viator olim sub alta palma propter aquam consederat. Itinere fessus se somno dabat. Musca tamen eum diu quiescere non sinebat; modo circum caput assiduo strepitu volitat, modo in os leviter residit; inde audacior fit, et stimulum acutum in tenerrimam cervicis cutem infigit. Statim viator exsilit; iam vigil circumspicit; ingentem leonem instantem videt. Quam celerrime summam palmam petit. Sic musca viatoris vitam servavit. Minimae res interdum nobis magno usui sunt.



M0686 (not in Perry). Source: Thomas 40. This fable is not included in Perry’s catalog. Compare the fable of the fly and the heretic, #685.

No comments:

Post a Comment