Tuesday, July 5, 2011

Image: Scarabaeus Alte Volans


M0686 - M0687 - M0688
687. Scarabaeus Alte Volans. Scarabaeus quidam, de fimario exiens saturatus, vidit aquilam in alto volantem. Tunc sociis suis dixit, “Ecce aquila, rostro ferox et unguibus, fortis corpore, velox alis. Cum vult, usque ad nubes ascendit et ad libitum suum velociter ima petit. Nos vero nec cum vermibus nec cum avibus computamur. Verumtamen aquila nec voce suavior, nec colore nitidior me existit. Fimarium de cetero non intrabo. Quin immo, volucribus me coniungens, cum ipsis ubicumque volitans conversabor.” Tunc, in altum se tollens, canere coepit murmure turpi et, dum sequi aquilam in sublimibus niteretur, auram asperiorem non sustinens, cecidit, concussus et attonitus, longe extra terminos assuetos ubi, fame periclitans, ait tristis, “Animo non curarem utrum vermis aut volucris reputarer, dum tamen ad antiquum possem fimarium pervenire.”



M0687 = Perry650. Source: Romulus Anglicus, App. 7 (shortened). This is Perry 650. Compare the fable of the eagle and the turtle, #407.

No comments:

Post a Comment