Sunday, September 19, 2010

Illustrated: Aves et Auceps Lippus


M0575 - M0576 - M0577
576. Aves et Auceps Lippus. Dum harundines construit et spargit escam auceps, lippientibus et stillantibus oculis, aviculae, ita illum erga se animum gerere clementem et mansuetum ratae, advolant propius et aliquae visco inhaerentes capiuntur. Quas videntes reliquae aucupis morsu praefocari et in sportellam coniici, avolantes, “Heu quam fallaces lacrimae sunt istae,” inquiunt, “quae mortem attulere sociis nostris.” Fabula monet ut caveamus, ne composita specie et ficta bonitate decipiamur.

auceps et aves

Click here for a SLIDESHOW of all the colored Steinhowel images.
M0576 = Perry576. Source: Camerarius 228. This is Perry 576. For another example of a birdcatcher’s use of a snare made of extensible reeds coated with viscous birdlime, see #623.

No comments:

Post a Comment