Thursday, July 14, 2011

Image: Colonus et Adiutores Eius


M0832 - M0833 - M0834

833. Colonus et Adiutores Eius. Colonus quidam, homo piger et iners, ignaviam suam semper excusabat, culpamque in alios conferens, exclamabat, “Nemo me adiuvat; adiutore opus est.” Villicus, qui querelam audierat, “Quid est?” inquit; “decem habes adiutores.” “Minime vero,” respondit colonus. Tum villicus “Sustolle,” inquit, “manus tuas. Nonne decem habes digitos? His si gnaviter uteris, numquam tibi deerunt adiutores.”



M0833 (not in Perry). Source: Potts & Darnell p. 5. This fable is not included in Perry’s catalog. For another fable on the theme of “self-help,” see the story of the farmer and Hercules, #804.

No comments:

Post a Comment