834. Agricola et Fur. Agricola fodiens vineam, cum bidentem amisisset, quaerebat num quis praesentium furatus eum esset rusticorum. Negabat quisque. Tum incertus homo quid faceret, in urbem deduxit omnes, iusiurandum delaturus (deorum enim eos opinantur vulgo qui sunt ingenio tardiores ruri habitare; qui autem muris intus degunt, veros esse deos et cuncta inspicere). Cum vero, ingressi portam, ad fontem pedes lavarent, manticis depositis, praeco proclamabat mille se drachmas numeraturum, furtorum praemium indicandorum quae ex dei aede fuerant ablata. His auditis, agricola “Quam vanum,” ait, “iter feci! Fures enim alios quo deus deprendet modo, qui sui spoliatores templi non cognoscit, quaeritque mercede oblata illos num quis noverit mortalium?”
M0834 = Perry295. Source: Babrius 2 (translated into Latin prose). This is Perry 295. Compare the fable of the man who lost his axe and had it returned to him by the god Mercury, #781.