Wednesday, July 13, 2011

Image: Rusticus Athleta Factus


M0823 - M0824 - M0825

824. Rusticus Athleta Factus. Pater quidam filium suum cum vidisset vomerem de aratro forte excussum manus suae ictu tantum, quasi malleo, suum in locum restituisse, eum protinus Olympiam duxit, ut in pugilatu certaret. At ille artis imperitus ab adversariis male multabatur, cumque congressus cum eo, cui extrema obtigerat sors certaminis, vulneribus iam prope confectus succumberet, pater id videns, “Fili,” inclamavit, “vomerem ab aratro excussum tibi memora.” His ille excitatus adeo grave in adversarium suum vulnus intulit, ut statim victoriam reportaret.


M0824 (not in Perry). Source: De Furia 401. This fable is not in Perry’s catalog; De Furia cites Pausanias 6 as his source. For a story about a less successful Olympic attempt by a rural athlete, see #251.

No comments:

Post a Comment