Sunday, July 31, 2011

Image: Crocodilus et Homicida


M0583 - M0584 - M0585
584. Crocodilus et Homicida. Caedem quidam fecerat, eumque propterea hominis interfecti cognati persequebantur. Ad Nilum itaque cum pervenisset, leonem obvium videns ac timore correptus, in arborem adscendit. Ibi vero cum anguem summis in ramis delitescentem invenisset, novo metu perculsus, se in flumen proiecit, ibique a crocodilo devoratus est. Fabula significat quod nec terra, nec aer, neque ipsum aquae elementum, nullus denique locus homicidas defendit.



M0584 = Perry032. Source: De Furia 29. This is Perry 32. Compare the fable of the murderer and the mulberry tree, #718.

No comments:

Post a Comment