752. Oculi et Mel. Cum oculi se putarent magni esse pretii, os autem viderent aliis omnibus frui, atque etiam melle dulcissimo. Indignati sunt accusaruntque hominem. Qui postquam et illis mel indidit, senserunt morsum lacrimaruntque, asperum illud et iniucundum ducentes.
M0752 = Perry461. Source: Dio Chrysostom (translated into Latin). This is Perry 461. Compare the story of the stomach and the limbs, #751, or the story of the snake’s tail, #620.