Wednesday, July 27, 2011

Image: Rubus et Hortulanus


M0726 - M0727 - M0728

727. Rubus et Hortulanus. Rubus dixit aliquando hortulano, “Si mihi esset quispiam qui curam mei gereret, meque plantaret in medio horti et irrigaret me et coleret me, utique reges desiderarent me et aspicerent florem meum et fructum meum.” Unde accepit eum plantavitque in medio horti in optimo terrae, irrigavitque eum. Ac invaluerunt spinae eius et germina ac rami eius supra omnes arbores quae circum ipsum erat et operuerunt folia eius terram et impletus est hortus ab eo, et multitudine spinarum eius neque potuit quisquam accedere ad eum. Hoc significat eum qui conversatur cum homine malo; hunc enim quotiescumque honoras, multiplicantur malitiae eius et rebellis est et quotiescumque bene facis ei, male facit tibi.



M0727 (not in Perry). Source: Luqman. This fable is not in Perry’s catalog, but compare the Biblical fable of the trees electing a king, #726, and the story of the ivy and the wall, #736.