Friday, November 11, 2011

Image: Rusticus et Sepes


M0824 - M0825 - M0826

825. Rusticus et Sepes. Vir quidam sepi, qua vinea eius conclusa erat, ut sterili conviciabatur eamque ut nullius emolumenti excisam exusserat. Tunc vinea, aperta et pecoribus et hominibus facta pervia, a cunctis depopulata est. Dominus vineae, hoc conspicatus, seipsum stultitiae accusabat quod sepem uvae suae custodem tam imprudenter amovisset. Fabula indicat qui res servant, non minus facere, quamvis otiosi videantur, quam qui eas suo labore congregarunt.


M0825 (not in Perry). Source: Abstemius 189. This fable is not in Perry’s catalog; Perry omitted most of Abstemius’s fables. Compare the fable where the farmer shuts down access to his land, #983, or the story of the tiller and the oars, #765.

No comments:

Post a Comment