Thursday, July 7, 2011

Image: Salix et Cunei


M0723 - M0724 - M0725

724. Salix et Cunei. Securis cedebat salicem et ex truncis sectis cuneos faciebat, quo facilius salicem scinderet. Intellegens salix et videns in quem usum ac finem sic in minuta caederetur, eiulans dicebat, “Heu me infortunatam! Non satis est me scindi, nisi etiam de corpore meo cunei fierent in meam ruinam?”



M0724 =  Perry303. Source: Irenaeus 27. This is Perry 303. Compare the fable of the eagle and the arrow, #414.

No comments:

Post a Comment