Wednesday, July 6, 2011

Image: Quercus et Glires


M0705 - M0706 - M0707

706. Quercus et Glires. Glires quercum arborem glandiferam dentibus eruere destinaverant, quo paratiorem haberent cibum ne victus gratia toties ascendere et descendere cogerentur. Sed quidam ex eis, qui aetate et usu rerum ac prudentia ceteros longe anteibat, eos absterruit, dicens, “Si nutricem nostram nunc interficiemus, quis futuris annis nobis ac posteris nostris alimenta praebebit?”



M0706 (not in Perry). Source: Abstemius 35. This fable is not in Perry’s catalog; Perry omitted most of Abstemius’s fables. Compare the fable of the frogs who unwisely destroy their own habitat, #734.

No comments:

Post a Comment