Tuesday, August 16, 2011

Image: Avis Solitaria


M0576 - M0577 - M0578
577. Avis Solitaria. Avis quaedam, procul ab omni consuetudine, dies placidos agebat. Sed taedium tamen solitariae vitae sensit et migrat. In turbam corvorum incidit, quos discordiarum furor perpetuus agitat, edacitate percitos. Avis pacifica vix potest tale contubernium sustinere et refugit. Hinc ad gregem aquilarum contendit, quae nobilibus artibus se devoverunt, sed ambitio et crudelitas eas patrare suadent omne criminum genus. Avis modesta exhorruit et recessit. Paulo post in valle reducta audit sonos arte musica modulatos et gaudet reperisse aves studio canendi deditas. At dissensio misera eas perturbat. Immodicus laudis amor omnes tenet et macerat; hinc livor et simultas et calumnia saeviunt luctumque spargunt. Avis benigna gemit et “Repetamus,” inquit, “nostram solitudinem.” Bonum quod cupimus in nostro sinu gerimus, alibique frustra quaeritur felicitas.



M0577 (not in Perry). Source: Desbillons 7.21 (adapted into prose; shortened). This fable is not in Perry’s catalog; Desbillons cites Richer as his source. For a fable about quarreling crows, see #438.