Sunday, August 28, 2011

Image: Scarabaeus et Formica


M0691 - M0692 - M0693
692. Scarabaeus et Formica. Formica, aestivo tempore arva circumiens, frumentum ac hordeum colligebat sibique, ut vesci posset hieme, recondebat. Hanc videns, scarabaeus ingentem quidem eius laborem atque sollicitudinem est admiratus, quod nimirum eo tempore quo animalia cetera, labore remisso, otia trahunt, ipsa contra ita labori insudaret. Ad haec, formica tunc nihil respondit. Postea vero, cum hiems advenisset atque fimus, nimio imbre perfusus, omnino madefactus esset, scarabaeus, fame correptus, ad eam se contulit ac, ut aliquid cibi daret, enixe rogavit. Cui illa, “Si tum, scarabaee, escam tibi comparasses, cum me laborantem increpabas, nunc profecto non indigeres.” Pari modo, qui ubertatis causa nullam futuri curam habent, conversis deinde temporibus, calamitatibus maximis opprimuntur.



M0692 = Perry112. Source: De Furia 84. This is Perry 112. Compare the fable of the ant and the cricket, #652.