Saturday, August 20, 2011

Image: Ostreae et Naufragi


M0591 - M0592 - M0593
592. Ostreae et Naufragi. Fractae navis tabula homines naufragos duos ad rupem inhospitalem detulerat. Illi, cum statim aliquid edule perquisissent, nil prorsus invenere praeter ostreas. Unam alteramque postquam vexarunt diu, tandem recludunt at, ubi foeda dapis species oculis hiantibus patuit, exhorruerunt ambo. Tunc se ope omni destitutos iudicantes, mortem denique exspectant. Mox unus elanguescit, in solo decumbit, et perit. Alter, ostream quam abiecerat repetit, anxie considerat, et nauseabundus demum sorptam vorat. At illa intimos stomachi recessus subit et simul hominis sensus inertes recreat. “O suavitas!” exclamat, et undique ostreas capessit et dividit et abligurit, usque eo debilis ventriculus officio suo fungi neget, impeditus videlicet copia nimia. Invalescit et corporis compago brevi dissolvitur. Idem saepe mortales abstinentes, idem saepe intemperantes in exitium ruunt.



M0592 (not in Perry). Source: Desbillons 13.30 (adapted into prose; shortened). This fable is not in Perry’s catalog; Desbillons cites La Motte as his source. Compare the story of the two men who found a single oyster, #593.

No comments:

Post a Comment