603. Rana et Hydrus. Hydrus in quadam palude ranam persequebatur. Quem cum illa evadere non posset, conversa dicebat, “Ne me devora, hydre, quae nulli umquam nocui.” Cui hydrus “Clamor tuus,” inquit, “minaeque, quibus die noctuque obstrepis, te maleficum animal esse testantur. Quod autem non noceas, impotentia causa est; dentes enim non habes.”
M0603 (not in Perry). Source: Abstemius 165. This fable is not in Perry’s catalog; Perry omitted most of Abstemius’s fables. Compare the story of the critic Zoilus, #978, or the story of the toothless wolf, #100.