Monday, August 22, 2011

Image: Delphinus et Leo


M0596 - M0597 - M0598
597. Delphinus et Leo. Leo, iuxta litus quoddam oberrans, cum delphinum summis elatum undis vidisset, eum ad societatem secum ineundam hortatus est, se maxime amicos strenuosque auxiliatores invicem fore aiens, quod ille quidem aquatilibus, ipse terrestribus animantibus imperaret. Delphinus libenter annuit et societatem iungit. Cum vero, haud multo post tempore, pugnam contra silvestrem taurum leo esset initurus, delphinum in auxilium vocavit. Sed ille, quamvis maxime vellet et niteretur, cum e mari exsilire non posset, leo ut proditorem acriter obiurgavit. At delphinus respondens, “Nec me,” ait, “incuses, sed Naturam, quae me marinum cum crearit, in terram egredi non sinit.” Oportet nos etiam, dum amicitiam inimus, tales socios deligere qui nobis in periculis adesse possint.



M0597 = Perry145. Source: De Furia 297. This is Perry 145. Compare the lion’s doubts about his alliance with the eagle, #406.