Wednesday, October 19, 2011

Image: Milvus, Perdices, et Sagittarius


M0426 - M0427 - M0428
427. Milvus, Perdices, et Sagittarius. Milvus vidit cuneum perdicum per iter quiescentem et, volens eum capere, iecit se super eum toto corpore; quosdam occupavit unguibus, quosdam alis, et, cum omnes occupare niteretur, supervenit sagittarius et, videns milvum sic occupatum, sagittavit eum, et prae sua cupiditate perdidit seipsum et praedam. Qui totum cupit, totum perdit.



M0427 = Perry604. Source: Sheppey 28. This is Perry 604. Compare the fable of the birdcatcher surprised by a viper, #623, or the story of the greedy monkey, #110.

No comments:

Post a Comment