Saturday, November 5, 2011

Image: Milvus, Accipiter, et Aquila


M0427 - M0428 - M0429
428. Milvus, Accipiter, et Aquila. Milvus cum accipitre apud aquilam de praestantia certabat, dicens ob corporis magnitudinem sese illi praeferendum. Contra, accipiter non staturam, sed vires spectari oportere dicebat. Tunc aquila “Ite,” ait, “venatum, et uter vestrum digniorem mihi attulerit praedam, eum praestantiorem iudicabo.” Cum autem milvus exiguum murem, accipiter vero columbam apportasset, inquit aquila, “Quanto columba maior est mure, tanto accipitrem milvo praestantiorem esse pronuntio.”



M0428 (not in Perry). Source: Abstemius 183. This fable is not in Perry’s catalog; Perry omitted most of Abstemius’s fables. Compare the story where the eagle marries the kite, #430.