Sunday, November 27, 2011

Image: Arator et Venator


M0834 - M0835 - M0836

835. Arator et Venator. Lepusculum persequebatur venator cum canibus et, dum fugeret lepusculus, contigit ut transiret iuxta aratorem. Arator autem, percutiens eum cum baculo, abscondit sub sulco ac cooperuit humo. At post, a longe veniens, venator clamabat ad eum, “Vidisti, O arator, transire lepusculum?” Arator respondit, “Nescio,” inquit, “quid loqueris.” Ad haec venator plangens ait, “O quam bonus fuerat cum pipere!” Tunc arator plangens ait, instigans boves cum stimulo, “Ite, quia optimus erit cum sale!”



M0835 = Perry700. Source: Munich Romulus 37. This is Perry 700. For another hunter who is tricked, see #848. For another story of feigned tears, also involving a ploughman, see #946.

No comments:

Post a Comment