Monday, November 21, 2011

Image: Nauta Agriculturam Exercens


M0835 - M0836 - M0837

836. Nauta Agriculturam Exercens. Quendam vitae nauticae pertaesum cepit cupiditas colere agros. Atque nactus ille quidem aratrum, in penuria boum, tale quiddam excogitat: pannos abiecti veli forte repertos expandit in pertica, et hanc defigit in aratro. Atque ita, stiva praehensa, opem divinam implorat, qua fortunetur labor operis. Iamque ventus secundus inflabat pannos, nihilo tamen magis procedebat aratio. Praeteriens autem quidam, “Heus tu,” inquit, “bobus opus est, si progredi aratrum debeat.” “Quo pacto igitur,” respondit hic, “cum nuper in velum navis non admodum vehemens incidisset ventus, provecta illa fuit strenue suumque cursum confecit, quamvis mercibus in eam illatis onusta?” “At enim,” inquit alter, “res similis non est. Nam in mari ad navigandum ventis opus est, in terra vero ad arandum bobus.”



M0836 (not in Perry). Source: Camerarius 514 (shortened). This fable is not included in Perry’s catalog. Compare the fable of the farmer who decides to try his luck at sea, #830. For a story about a foolish ship, see #764.