Saturday, November 5, 2011

Image: Cornicula et Speculum


M0445 - M0446 - M0447
446. Cornicula et Speculum. Auceps callidus in mediis ipsis retibus speculum palo affixum collocaverat. Cornicula sagax dolum perfidum sensit et aves ceteras monuit ne accederent. At illae sensim vitri coruscantis fulgore se pertrahi permisere, aliae post alias. Quas auceps, ex insidiis clanculum servans, simul atque videt agmine magno congregatas et garrientes et colludentes, retia repente contrahit et omnes capit. Quo magis illecebra blanda sese obiicit, hoc magis timendum ne dolus aliquis subsit.



M0446 (not in Perry). Source: Desbillons 14.4 (adapted into prose). This fable is not in Perry’s catalog; Desbillons cites Le Noble as his source. Compare the use of a mirror to catch the tiger’s cubs, #139.

No comments:

Post a Comment