Sunday, December 18, 2011

Image: Fur Avarus


M0908 - M0909 - M0910

909. Fur Avarus. Valde exercitatus fur egregiam et quaestuosam operam quadam nocte dederat, compilatis aliquot divitum arculis. Itaque auro argentoque refertum sacculum portans, etiam in pauperis aedes devenit. Quas scrutans, cum nihil inveniret rerum pretiosarum, in farinarium tandem vasculum incidit. Ne vacuus autem, contra disciplinam suam, discederet, ponit sacculum, in illum congesturus farinam. At paterfamilias, strepitu excitatus de somno et timens victui suo, in furem, telo arrepto, cum clamoribus irruit. Ille territus ex aedibus, sacculo relicto, fuga evadit. At paterfamilias, excusso igne et lumine illato, magnas praeter spem opes reperit; ille, qui farinam relinquere noluisset, auro et argento caruit.



M0909 (not in Perry). Source: Camerarius 372. This fable is not in Perry’s catalog; it is a story found in the Panchatantra tradition. Compare the fable of the greedy monkey, #110.

No comments:

Post a Comment