Tuesday, December 13, 2011

Image: Fur et Paterfamilias


M0907 - M0908 - M0909

908. Fur et Paterfamilias. Quidam paterfamilias, cum iaceret nocte in sua domo, percepit quod fur intendebat intrare domum; et sciens paterfamilias ea quae fur intendebat, dixit intra se, “Silebo huic furi, donec videbo quid agat; et dimittam ipsum, donec congreget omnia quae voluerit. Postmodum vero exsurgam adversus eum et, ablatis omnibus de manu eius, percutiam eum fortiter.” Fecit itaque paterfamilias, et siluit illi furi, donec congregavit omnia quae voluit. Ultimo vero rapuit sopor patremfamilias, et fuit hoc in bonum furis; et abiit fur in viam suam illaesus. Post haec vero excitatus paterfamilias et videns cuncta quae acta fuerant a fure et quia recesserat, cepit conqueri adversus seipsum, et sibi tribuit culpam, sciens sibi non valuisse scientiam, postquam non exercuit illam.



M0908 (not in Perry). Source: Directorium Humanae Vitae 3. This fable is not in Perry’s catalog; it is a story found in the Panchatantra tradition. Compare the fable of the coward who found a golden lion, #979.