Wednesday, December 14, 2011

Image: Pater, Filius, et Sclavina


M0935 - M0936 - M0937

936. Pater, Filius, et Sclavina. Quidam impius homo patrem suum senem faciebat iacere in stabulo et unam vilem sclavinam dederat ei ad induendum. Filius autem illius iniqui hominis valde dolebat de avo suo qui male tractabatur a patre et, accedens ad patrem, ait, “Pater, eme mihi sclavinam.” Cui pater, “Nonne bonas habes vestes? Quid inde vis facere?” “Ego,” inquit, “illam reservabo ut, cum senueris, induam te illa, et tibi faciam sicut facis avo meo, patri scilicet tuo, qui te genuit et nutrivit et quidquid habebat tibi dedit.”


(image: a painting by Gaspare Traversi)

M0936 = Perry624. Source: De Vitry 288. This is Perry 624. The sclavina was a type of rough, shaggy garment worn by pilgrims. In the bestiary tradition, the stork was famous for being pious towards its parents; see #470.

No comments:

Post a Comment