Thursday, December 15, 2011

Image: Uxor et Vir, Mercatum Facientes


M0937 - M0938 - M0939

938. Uxor et Vir, Mercatum Facientes. Vir erat et uxor eius qui Deo voverunt quod non nisi in magnis sollemnitatibus vinum biberent, vel forte cum mercatum facerent. Cum paucis diebus aquam bibissent, coepit homo uxori dicere, “Non possumus hodie omnino abstinere; faciamus mercatum ut possimus bibere vinum.” Et vendidit uxori asinum suum. Sequenti autem die dixit uxor marito, “Eme asinum tuum et bibemus vinum.” Et ita omni die faciebant mercatum ut vinum bibere possent.



M0938 (not in Perry). Source: De Vitry 277. This fable is not in Perry’s catalog; Perry was not systematic in his coverage of medieval sources. For another story about trying to cheat on a vow, see #903.