Thursday, December 8, 2011

Image: Phoebus et Terra


M0742 - M0743 - M0744

743. Phoebus et Terra. Sol Deus, scilicet qui dicitur Phoebus, accepta uxore, genuit alium Solem. Cum autem multi gauderent eo quod duos Soles haberent, Terra lugebat, et mirabantur alii, quaerentes a Terra cur non gauderet. Quibus Terra respondit, “Unus Sol solus iam aliquando siccabat me quod fructificare non poteram; quanto magis duo Soles me siccabunt et sterilem reddent!” Quam fatui qui exsultant dum filii nascuntur dominis suis! Non enim gaudendum est de dominorum pluralitate.



M0743 (not in Perry). Source: De Vitry 142. This fable is not in Perry’s catalog; Perry was not systematic in his coverage of medieval sources. For a story about the frogs and the sun, see #607. For another fable about having many masters, see the story of the birds and their kings, #434.