Thursday, December 29, 2011

Image: Sol, Mons, et Vallis


M0741 - M0742 - M0743

742. Sol, Mons, et Vallis. Mons, inter nubila caput aridum condens, astris celsitudinem suam iactabat, interea vallis proximae sortem dolens et tanto contemptui obnoxiam miserans. Sol, curru micante diem revehens, audit et superbiam inanem sic reprimit, “Insane, quid habes cur ipse possis tantum tibi placere? Quid de tuo iugo excelso gloriaris? Illud idem est horridum et inhospitale. Contra, haec vallis humilis iacet et in umbra latere amat, densis saltibus clausa; irrigata tamen rivis uberibus et flumine etiam, colonos plurimos habet, quibus almam opum idonearum copiam sufficit et simul felicitatem certam singulatim dividit.” Fabula hos monet qui, cum de gradu supremo ceteros despiciant, nemini prosunt.



M0742 (not in Perry). Source: Desbillons 14.14 (adapted into prose). This fable is not in Perry’s catalog; it appears original to Desbillons, as he cites no source. Compare the fable of the oak and the bush, #707.

No comments:

Post a Comment