Wednesday, December 28, 2011

Image: Puer Viscera Vomens


M0963 - M0964 - M0965

964. Puer Viscera Vomens. Ingurgitarat se puer visceribus festo die quodam. Quae, cum non posset concoquere alvus, frusta horum ille evomebat. Tum “O mea mater,” territus exclamat, “viscera evomo.” Cui illa “Recte, mi fili,” inquit, “non enim tua, sed aliena ista bubula vomis.”



M0964 = Perry047. Source: Camerarius 151. This is Perry 47. Compare the story of the man who ate too many oysters, #592.

No comments:

Post a Comment