981. Avarus et Fur. Avarus quidam, suis omnibus bonis divenditis, auri massam emit eamque iuxta domus parietem profunda in fovea depositam summa cura servabat, accedensque continuo revisebat. Operarius autem quidam, qui eodem in loco versabatur, cum ipsum eo frequenter ire atque redire animadvertisset, statim quid rei esset intellexit. Olim itaque, postquam inde avarus discessit, eam auri massam subripuit. Reversus ille ac locum vacuum conspicatus, flere protinus atque capillos sibi vellere coepit. Quem ita se discruciantem cum quidam vidisset, ubi rei causam agnovit, “Ne doleas,” inquit, “sed lapidem cape, eodem in loco reconde et aurum ibidem esse finge tibi; auro enim, nec tum cum aderat, utebaris.”
Click here for a SLIDESHOW of all the Grandville images.
M0981 = Perry225. Source: De Furia 188. This is Perry 225. Compare the fable of the thieving jackdaw and the miser, #448, or the story of the dragon and his treasure, #628.