768. Iuppiter et Asini. Dolentes olim asini quod continuo onera ferrent atque in aerumnis vitam traherent, legatos ad Iovem misere, solamen aliquod laborum petentes. Quod cum Iuppiter fieri non posse ostendere vellet, tunc eos, inquit, a laboribus vacuos fore cum mingendo fluvium fecerint. Illi, id verum eum dicere rati, iam tempore ab illo, ubi suam aut aliorum urinam vident, ipsi quoque mingere solent.
Click here for a
SLIDESHOW of all the 1590 Aesop images.
M0768 = Perry185. Source: De Furia 138. This is Perry 185. For a story about the donkey’s misfortunes continuing even after death, see the story of the donkey made into a drum, #245.