Monday, October 10, 2011

Image: Iuppiter et Vulpes


M0766 - M0767 - English - M0768

767. Iuppiter et Vulpes. Versutiam et prudentiam vulpis admiratus Iuppiter, imperium ei in ceteras feras tradidit. Scire autem cupiens an, mutata Fortuna, commutasset etiam tenacitatem, in lectica dum vulpes vehitur, crabronem ante eius oculos demisit. Illa, continere sese non potens, e lectica confestim desiliens, eum praetervolantem turpiter comprehendere conata est. Iuppiter vero, ei succensens, ordini priori rursus reddidit. Improbi homines etiamsi ad dignitates maximas evecti sint, naturam non tamen mutant.



M0767 = Perry107. Source: De Furia 273. This is Perry 107. In the medieval Latin version of this story, Jupiter releases a beetle, scarabaeus, in order to distract the fox. Compare the story of the cat and Venus, #397, or the cat and the candle, #398.