M0375 (not in Perry). Source: Abstemius 36. This fable is not in Perry’s catalog; Perry omitted most of Abstemius’s fables. Compare the fable of Aesop and the runaway slave, #960, where Aesop urges the man to return home.
Thursday, February 10, 2011
Image: Canis Herum Fugiens
375. Canis Herum Fugiens. Canem quidam habens, quo magis ab illo diligeretur, semper suis pascebat manibus ligatumque solvebat. Ligari autem et verberari iubebat a servo ut beneficia a se, maleficia autem a servo, in illum viderentur esse collata. Aegre autem ferens canis se assidue ligari verberarique aufugit et, cum increparetur a domino ut ingratus et tantorum beneficiorum immemor, qui se fugisset a quo semper dilectus pastusque fuisset, ligatus autem verberatusque numquam, respondit, “Quod servus tuo iussu facit, a te factum puto.”
Labels:
illustrated