Sunday, August 22, 2010

Illustrated: Feles, Vulpes, et Lupus


M0391 - M0392 - M0393
392. Feles, Vulpes, et Lupus. Feles et vulpes una confabulantes viam carpebant. De vita, de moribus multa differebant; quid pium, quid impium; quid turpe, quid honestum foret, subtilius Socrate ipso disputabant. Lupum interim videre, cum bidentem miseram discerperet ederetque. Hic vulpes prior exclamat, “O scelus atrox!” et feles, “O raptorem hunc nefarium!” Dum his et aliis huiusmodi sententiis invicem philosophantur, villae propinquant. Forte in agrum proximum gallina cum tenello pullorum grege egressa fuerat. Vulpes, ubi hanc adspicit, philosophiam omnem prorsus obliviscitur et, furtim progressa, matrem insciam occupat. Quod facinus feles avida nihilo segnius imitata, pullum de grege electum rapit. Ambaeque secedentes in locum commodum, famem, quam philosophando accenderant, explent. Multi scelestos exsecrantur qui, simul occasio data est, quodlibet scelus faciunt.

Vulpes et Geles

Click here for a SLIDESHOW of all the Billinghurst images. They do look very philosophical at the moment, don't they?

M0392 (not in Perry). Source: Desbillons 11.27 (adapted into prose; shortened). This fable is not in Perry’s catalog; Desbillons cites La Motte as his source. Compare the hypocrisy of the noble lion king, #21. For a fable about Socrates himself, see #882.

No comments:

Post a Comment