Sunday, August 22, 2010

Illustrated: Iuppiter et Agricola


M0778 - M0779 - English - M0780

779. Iuppiter et Agricola. Agricola conquerente quod oves universam segetem depopularentur, Iuppiter eis praecepit ut modeste depascerent. Quae cum praeceptis non obtemperarent, lupo iniunctum est ut oves moderate puniret. Sed pastore conquerente totum ovium gregem a lupo occisum, Iuppiter iratus venatori imperavit ut lupum perimeret, quod ille impigre est exsecutus. Fabula indicat nullum immoderatum esse diuturnum.

Ne nimium

Click here for a SLIDESHOW of all the Billinghurst images.

M0779 (not in Perry). Source: Abstemius 186. This fable is not in Perry’s catalog; Perry omitted most of Abstemius’s fables. For another “chain” type of a fable, see #210 or #697.