Sunday, August 22, 2010

Illustrated: Asini Duo et Vulpes


M0221 - M0222 - M0223
222. Asini Duo et Vulpes. Dum inter se colluderent asini duo, par inficetum et illaudatum, opipare pransi et dulcibus carduis recreati, “Heus,” inquit unus, “frater, ut tibi placet conditio nostra? Decor corporis nostri qualis videtur? Et ista oris dignitas, isti vocis soni, modo acuti, modo graves? Iste aurium apex, subtilis et nitidus? Quantum haec cuncta laudis et gloriae habent?” Alter respondet, “Cur pudor nos tacere cogat, quod ipsa veritas loqui iubet? Nos ambo nempe belluli toti sumus! Res patet, vacua ab omni controversia. Si quid forsan invidia obtrectaverit, quid tum? More suo fecerit; in optima quaeque invehi solet. Obtrectet igitur et gemat.” Vulpes, ut omnia audierat, “O vos bestiae nimis felices,” inquit, “quibus ab omnibus negata laudum munera, a vobis ipsis invicem accipere fruique licet!”

Asini Duo

Click here for a SLIDESHOW of all the Billinghurst images.
M0222 (not in Perry). Source: Desbillons 6.17 (adapted into prose; shortened). This fable is not in Perry’s catalog; it appears original to Desbillons, as he cites no source. Compare the fable of Aesop and the writer, #870.