Monday, August 23, 2010

Illustrated: Vulpes Sine Cauda


M0040 - M0041 - M0042
41. Vulpes Sine Cauda. In foveam incidit vulpecula et inde, cauda detruncata, occurrit multis vulpeculis. Quas cum indignabunde conspexerat, inquit, “Fraterculi, quo vaditis?” “Ad leonis basilicam eundum est nobis,” respondebant. “Ad leonis basilicam?” inquit vulpes. “Profecto, ego ab ea nuperrime redii, et mos iamiam novellus est ut omnes ferae detruncent caudas.” Quibus auditis, illico detruncabant illae suas caudas. Quas cum vidit vulpes, irrisit et consolabatur se socios, si non periculi, saltem pudoris, creavisse. Solamen miseris est socios habuisse doloris.

Vulpes et Cauda Detruncata

Click here for a SLIDESHOW of all the Crane images.
M0041 = Perry017. Source: Barlow’s Aesop 66. This is Perry 17. In some versions of this fable, the other foxes see through the trick and refuse to crop their tails!

No comments:

Post a Comment