Saturday, August 21, 2010

Illustrated: Equus, Lupus, et Hordeum


M0261 - M0262 - M0263
262. Equus, Lupus, et Hordeum. Lupus, cum per arvum quoddam erraret, forte hordei copiam reperit sed, cum eo uti in cibum minime posset, relicto discessit. Equo autem mox obviam factus, eum ad arvum illud ut veniret hortabatur, aiens ut repertum hordeum non comederit, sed ipsi reservaverit, quod dentium equi strepitum audire summae sibi esset voluptati. Cui equus subiiciens, “Heus tu,” ait, “si lupi hordeo vesci possent, haud profecto aures ventri praeposuisses.”

Lupus, Equus et Hordeum

Click here for a SLIDESHOW of all the Rackham images.

M0262 = Perry154. Source: De Furia 300. This is Perry 154. Compare the fable about the dog’s lack of interest in barley, #355.

No comments:

Post a Comment