Friday, November 19, 2010

Image Equus et Spinae


M0262 - M0263 - M0264
263. Equus et Spinae. Equus esuriens vidit agrum segete laetum, sed spinas quae viam claudebant non aspexit, donec viscerum gravia vulnera sensit. Sic cupidi cupienda vident sed, spinosos aditus minus considerantes, in lucra dum properant, pro lucris damna reportant.



M0263 = Perry673. Source: Romulus Anglicus 53. This is Perry 673. Compare the fable of the young bulls seeking greener pastures, #290.


No comments:

Post a Comment