Friday, August 20, 2010

Illustrated: Leo et Equus


M0005 - M0006 - M0007
6. Leo et Equus. Venit ad equum comedendum leo. Carens autem prae senecta viribus, meditari coepit artem. Medicumque se esse profitetur verborumque ambagibus equum moratur. Equus dolo dolum, artem opponit arti; fingit se dudum in loco spinoso pupugisse pedem oratque ut inspiciens sentem medicus educat. Paret leo, at equus multa vi calcem leoni impingit et se continuo conicit in pedes. Leo, vix tandem ad se rediens, ictu enim prope exanimatus fuerat, “Pretium,” inquit, “fero ob stultitiam, et is iure effugit. Dolum enim dolo ultus est.”

Equus et Leo Medicus

Click here for a SLIDESHOW of all the Bewick images.

M0006 = Perry187. Source: Barlow’s Aesop 55. This is Perry 187. For another fable about an unexpected kick in the head, see #71.

No comments:

Post a Comment