Friday, October 15, 2010

Image: Leo et Unicornis


M0006 - M0007 - M0008
7. Leo et Unicornis. Leo, fingens se infirmum, obviavit, claudicans, unicorni, adversario suo capitali et salutato eo dixit, “Qualitercumque actum fuerit inter nos hactenus, remittatur hinc inde, quod ego ulterius nulli nocere potero, prout vides, senio et variis incommodis debilitatus. Sed multum affectarem semel loqui cum coniuge mea, quae est in deserto, ante meam mortem et peterem a te ut accommodare mihi velis cornu tuum pro podio habendo in itinere, quia satis longum et forte est. Tibi remittam illud quam cito ad coniugem pervenero, et ad hoc tibi do fidem meam.” Unicornis vero, dictis eius omnibus credens et ipsius confictae miseriae compatiens, commodavit cornu suum et sic remansit inermis. Leo vero, modicum progrediens, fecit insultum in unicornem et, proprio cornu graviter vulnerans, devicit eum.


Image Source: Wikipedia. This is the lion and the unicorn as shown on the royal coat of arms of the United Kingdom.

M0007 = Perry645. Source: Sheppey 65 (shortened). This is Perry 645. Compare the lion’s attempt to get the bull to set aside his horns, #294. Read a Fabula Facilis version of this fable.

No comments:

Post a Comment